#Dan. II#Isa. XIX#Dan. XII#Isa. XXVI
Ego autem a primo anno Darii meditabar in conspectu Dei, ut confortaretur et roboraretur ipse Darius. Et statim fit metaplasmus, qui frequens est in prophetis, et introducitur vir ille praedictus, loquens ad Danielem sic: Et tunc veritatem annuntiabo tibi, quia ecce adhuc post Darium et Cyrum, qui nunc sunt tres reges stabunt in Perside, Cambyses scilicet, Smerdes Magus, Darius filius Hystaspis, et quartus, scilicet Xerxes, filius Darii super omnes erit, et concitabit omnes adversum regnum Graeciae. De isto legitur, quia succendit Athenas, et bellum navale egit apud Salaminam quando Sophocles, et Euripides clari habebantur, et Themistocles in Persiam fugiens hausto sanguine tauri periit. Tunc vir, qui loquebatur Danieli, praetermisit omnes reges, usque ad Alexandrum Magnum, et ait: Surget vero rex fortis, et faciet quod placuerit ei, et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos coeli. In Aegypto enim, quae est ad meridiem primus regnavit Ptolemaeus, Lagi filius. In Macedonia Philippus, qui et Aridaeus, frater Alexandri, quae est ad occidentem Syriae et Babyloniae, et superioribus locis qui sunt ad orientem, praefuit Seleucus. Nicanor imperavit Asiae, et Ponto, et caeteris in eadem plaga provinciis. Antigonus vero ad septentrionem. Et hoc secundum orbis totius plagas dicimus. Qui autem in Judaea est ad aquilonem Syriam, ad meridiem Aegyptum habet. De regno Aegypti et Syriae tantum prosequitur Daniel, quia sub his afflictus est populus Dei vicissim. Porro post Alexandrum regnavit in Aegypto Ptolemaeus, Lagi filius, a quo sequentes reges Aegypti Ptolemaei dicti sunt. Post Ptolemaeus Philadelphus, post Ptolemaeus Evergetes, post Ptolemaeus Philopater, post Ptolemaeus Epiphanes. In Syria post Alexandrum regnavit Seleucus, post Antiochus Soler, a quo successores Antiochi dicti sunt, post Antiochus Theos, post, Antiochus Gallinicus, post Antiochus Magnus, post Antiochus Epiphanes. De his prosequitur vir loquens ad Danielem, incipiens a rege Aegypti sic: Et confortabitur rex austri. Hic est Ptolemaeus, Lagi filius, adeo fortis ut Pyrrhum regem Epirotarum expulsum restitueret in regnum, et, devicto Demetrio, filio Antigoni, Seleuco regni sui partem, quam Antigonus abstulerat restituit, Cyprum, Phaenicem, et regiones multas et insulas sibi subjugavit. Cui successit Ptolemaeus Philadelphus, qui primus ab Aethiopia adduxit quadringentos elephantes, turres ligneas eis superponens, in quibus posuit armatos ad dimicandum, sub quo LXX interpretes claruerunt. Hic pugnavit contra Antiochum Theos regem Syriae, sed postea foederati sunt. Nam Antiochus duxit uxorem Berenicem, filiam Philadelphi, repudiata priori uxore Laodice: quae cum redisset in gratiam viri, occidit veneno virum, et filium quem susceperat de Berenice, Gallinicum vero filium suum fecit regem Syriae. Evergetes vero, qui successit Philadelpho in ultionem Berenice sororis vastavit Syriam. Sed audito quod principes Aegypti conspiraverant adversus eum, rediit in Aegyptum, trahens secum de Syria praedam multam nimis, et simulacrorum duo millia sexcenta talenta. Porro Gallinicus duos filios reliquit, Seleucum et Antiochum Magnum; sed Antiochus, occiso fratre suo, regnavit, et congressus cum rege Aegypti Philopatre victus est, per desertum fugiens, et pene captus. Philopatri vero successit in Aegypto Epiphanes cum esset quatuor annorum, et coepit Antiochus Magnus infestare eum. Sed principes Aegypti dimicabant pro puero. Sub Epiphane, Onias sacerdos, assumptis plurimis Judaeorum, fugit in Aegyptum, et accepit a rege regionem quae Eliopoleos vocabatur, et in ea exstruxit templum simile templo Judaeorum, asserens se implere vaticinium Isaiae scribentis: Erit altare Domini in Aegypto, et titulus ejus in terminis ejus. Hoc templum permansit annis ducentis quinquaginta usque ad Vespasianum, qui civitatem ipsam, quae dicebatur Oniae, et templum funditus evertit. Porro Antiochus Magnus reliquit duos filios Seleucum et Antiochum Epiphanem; sed Epiphanes, per fraudem ejecto fratre, vel occiso, regnavit in Syria. Hucusque de ordine historiae inter Porphyrium, et nostros nulla est contentio: quae sequuntur exponit Porphyrius de Antiocho tantum. Exposuit enim Danielem, ut infamaret eum. Nos autem mistim exposuimus de Antiocho et Antichristo, quaedam tamen specialiter de Antiocho, et quaedam de Antichristo, ut illud de Antiocho: Et comedentes panem cum eo, et caetera, usque illuc, et venient super eum trieres, et Romani. Antiochus enim Epiphanes dedit sororem suam uxorem Epiphanio regi Aegypti in dolum, qui suscepit ex ea duos filios. Tunc Antiochus ingressus est Aegyptum, tanquam visurus sororem et nepotes, sed inter epulas fecit occidi virum sororis, et voluit obtinere Aegyptum, sed Aegyptii viriliter resistentes dejecerunt eum. Post biennium reversus obsedit Alexandriam, et ecce legati Romanorum missi sunt ad Aegyptios liberandos, quibus foederati erant. Cumque applicuissent, egressus est eis obviam Antiochus, et dum starent in littore, dixit ei Marcus Publius Lenas: Senatus populusque Romanus praecipiunt tibi recedere ab amicis suis. Cumque ille peteret inducias respondendi, Marcus circa illum fecit circulum in sabulo cum virga, et ait: Senatus populusque Romanus praecipiunt tibi, ne egrediaris de hoc circulo, donec respondeas. Ad quem Antiochus: Si sic visum est senatui et populo Romano, recedendum est. Et recessit ab Aegypto. Similiter et quod sequitur de Antiocho tantum intelligendum est: Et erit in concupiscentiis feminarum. Nam Antichristus castus erit ob simulationem religionis. Quod vero sequitur: Deum in Moazim in loco suo venerabitur, utrique congruit. Moazim enim praesidium sonat, et Antiochus in Jerusalem praesidium posuit, et idolum Jovis, Antichristus vero diabolum Deum, et praesidem suum venerabitur. Porro Antichristo tantum congruit id quod sequitur: Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria. Apadno interpretatur solium suum. Et est sensus: Figet tabernaculum solii sui in Jerusalem, quae sita est inter mare Mortuum, et Tyrrhenum. Et super montem inclytum et sanctum, id est in monte Oliveti, et ponet tabernaculum suum, et veniet usque ad summitatem ejus, id est ad locum unde Dominus ascendit, et nemo auxiliabitur ei, quia audietur vox in aere dicens: Morere; et statim fulminabitur. Postea prosequitur visio de Antichristi tempore, et conversione Judaeorum, et resurrectione mortuorum, dicens: Et veniet tempus quale non fuit ex quo gentes coeperunt esse. Et stabit Michael pro filiis populi tui, et salvabitur ex eis omnis, qui scriptus erit in libro Dei. Et multitudo omnium, qui dormiunt in pulvere terrae evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper. Non quidem bonos, quia tolletur impius, ne videat gloriam Dei, sed ut videant opprobrium suum semper. Tu autem, Daniel, signa librum, id est scribe mysteria, sed non expone. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Quasi diceret: Relinque posteris materiam exercitii. Et desiderabat Daniel scire quanto tempore duraret persecutio Antichristi. Et vidit principem Persarum stantem in ripa fluminis, et principem Graecorum stantem in altera, et virum indutum lineis stantem in medio super aquas, et dixit ad eum: Usquequo finis horum mirabilium? Et elevans ille utramque manum, juravit per Viventem in aeternum: Quia in tempus et tempora, et dimidium temporis. Et ait Daniel: Domine, quid erit post haec? Et respondens ille iteravit idem tempus, sed per alia verba, dicens: Cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, hoc est, cum ablato cultu Dei et desolato, Antichristus abominabiliter exhibebit se adorandum, et erunt dies mille ducenti nonaginta, id est tres anni et semis. Postea intulit, quid erit post haec. Respondet dicens: Beatus, qui exspectat, et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque. Si diebus mille ducenti nonaginta addantur dies quadraginta quinque, fient dies mille trecenti triginta quinque. Ita post mortem Antichristi dabuntur lapsis quadraginta quinque dies ad poenitentiam. Et est sensus: Beatus erit, qui post dies persecutionis perveniet ad dies superadditos poenitentiae. Tu autem, Daniel, interim vades ad praefinitum tempus vitae tuae, et requiesces et in fine dierum stabis in sorte tua, id est resurges in ordine tuo.